1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :
7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.