1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.