2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.