9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :
14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :