5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10 probantes quid sit beneplacitum Deo :
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.