8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10 probantes quid sit beneplacitum Deo :
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.