15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.