16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :