17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.