14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.