19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.