2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.