26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
27 Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ;erumpe et clama, quæ non parturis :quia multi filii desertæ,magis quam ejus quæ habet virum.
28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.