4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.