1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?