12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.