6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.