12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.