16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.