8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.