11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.