2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.