22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :