8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.