16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.