16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.