22 Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.
23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
24 et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.