3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
4 Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
6 Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :