20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.