1 In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.
2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4 In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :
5 et lux in tenebris lucet,et tenebræ eam non comprehenderunt.