11 In propria venit,et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
13 qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum gratiæ et veritatis.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.
16 Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
17 quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.