2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4 In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :
5 et lux in tenebris lucet,et tenebræ eam non comprehenderunt.
6 Fuit homomissus a Deo,cui nomen erat Joannes.
7 Hic venit in testimoniumut testimonium perhiberet de lumine,ut omnes crederent per illum.
8 Non erat ille lux,sed ut testimonium perhiberet de lumine.