24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :