34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.