13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.