21 Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :
26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :