27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
33 Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.