38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39 Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.