1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;