16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.