19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :