9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.