2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.