30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.