37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorumut non videant oculis, et non intelligant corde,et convertantur, et sanem eos.
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.