4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :