16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.