6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?