10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.