12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.